Gobryas (pater Mardonii)
Gobryas (Graeceː ΓοΒρύας; Persiceː Gaubaruva, Accadiceː Gubarru) fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito fratris Cambysis Bardya regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius regnaret.
De familiaribus necessitudinibus
[recensere | fontem recensere]Tempore quo magum Gaumata regno amoverunt Gobryas Darii socer iam erat, qui ex filia Gobryae tres liberos genuit, e quibus maximus natu fuit Artobarzanes[1]. Dario iam regnante Gobryas unam e sororibus regis uxorem duxit e qua Mardonium genuit illum qui Plataeensi proelio Persarum exercitum ducebat. Ita dupliciter cum Dario conexus erat.
De bellis
[recensere | fontem recensere]Primo regni anno multae seditiones ortae sunt (undeviginti proelia uno anno commississe sese iactabat Darius). Secundo anno Gobryas exercitum duxit adversus tertiam seditionem Elamitarum et eorum ducem Atamaitam (Atta-hamiti-Inšušinak). Postquam eos vicit satrapes illius regionis factus est. Circa 513 a.C.n. Darium in Scythiam ultra Danubium secutus est et consiliorum eius sapientia a scriptore Graeco Herodoto laudatur. Nam regi suadebat ut quam celerrime ad Danubium rediret et propositam militiam omitteret nec in regione deserta errare pergeret (quae tamen verba sunt fortasse fabulosa)[2].
De dignitate
[recensere | fontem recensere]E tabellis fictilibus Persepolitanis compertum habemus dignitatem Gobryae in imperio Persarum circa 498 a.C.n. secundam fuisse post regem et eius filium. Arštibara - hoc est hastifer - regis Darii erat in cuius sepulchro ad Persepolim et in texto memoratur et a sculptore expressus est. Radušdukda, filiam Hystaspis et sororem Darii I, uxorem duxerat e qua genuit Mardonium qui Persas adversus Graecos ducebat et ad Plataeas victus anno 479 a.C.n. periit. Ille Mardonius filiam Darii Artozostren uxorem duxerat[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Inscriptio Behistunia IV.68 et V.71 Textus Anglice versus apud Livium.org
- Herodotus, Thalia 70-87; Melpomene 130-135.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Heinz Luschey, Studien zu dem Darius-Relief von Bisutum, Archaeologische Mitteilungen aus Iran, 1968ː 63–94.